monumenta.ch > Cassianus > 9
Cassianus, Collationes, 2, 15, VIII. Quod mirabilius sit de semetipso vitia, quam de altero daemones extruisse. <<<     >>> X. Revelatio de perfectae castitatis experimento.

CAPUT IX. Quantum praecellat vitae probitas opera signorum. APPARAT AUSBLENDEN

1 Et de illis quidem curationibus ita beatissimis Apostolis dicitur: [Cyrillus apud S. Thomam (In Catena aurea): Sed cur, Domine, non sinis laetari in honoribus a te collatis? cum scriptum sit: In nomine tuo exsultabunt tota die (Psal. LXXXVIII). Sed Dominus eos ad maius gaudium erigit. Unde subdit: Gaudete autem, quia nomina vestra scripta sunt in coelis. Ita Cyrillus. Itaque non vetat Christus discipulos gaudere, quod daemonia eis subiicerentur: hoc enim donum Dei erat, de quo gaudere licet, modo et donum ipsum et gaudium in auctorem suum referatur: sed docet minus gaudendum quam de eo quod ipsorum nomina scripta essent in coelo: nomina autem scripta esse in coelo, idem ac scripta esse in libro vitae, ut aliis verbis Scriptura solet dicere (Exod. XXXII, Psal. LXVIII, Philip. IV, Act. III). Docent porro theologi (D. Thom. I p., q. 24) duobus modis homines scribi in libro vitae, aut secundum aeternam Dei praedestinationem, quae falli aut mutari non potest; aut secundum praesentem cuiusque iustitiam, quae mutari potest: et illos semel scriptos numquam deleri; hos deleri rescribique, prout nunc ex iustis iniusti, nunc rursus ex iniustis iusti efficiuntur.] Nolite gaudere quia daemonia vobis subiiciuntur [Luc. X]. Hoc [Hoc superius (Cap. 6) aliis verbis inculcatum, ubi ait: Viri sancti (miracula patrantes) nihil sibi pro talium mirabilium virtute donabant: quia non haec suo merito agi, sed Domini misericordia fatebantur, Apostolicis verbis in admiratione signorum, humanam gloriam refutantes. Viri fratres, inquiunt, quid admiramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare (Actor. III)? His enim verbis usus est Petrus apostolus, postquam claudum ex utero matris suae, invocato nomine Iesu Christi Nazareni, curasset, populo ad id miraculi concurrente et stupente. Idemque a Paulo et Barnaba apud Lystrenses factitatum et praedicatum (Act. XIV) ibidem annotavimus. Confirmat eamdem doctrinam S. Athanasius in Vita Antonii, ita scribens (Cap. 52): Numquid suae virtutis imperio curabat Antonius? Numquid suae possibilitatis arbitratur esse quod fecerat? Orationibus, non praeceptis, daemones cesserunt, et ad Christi Dei nostri nominationem semper universa perfecta sunt. Nemo sapientum sanitatum admirationem ascribat Antonio, sed Domino Iesu, qui solitam erga creaturas suas exhibens benevolentiam, nunc quoque per electum famulum suum indulgenter exercuit. Antonius tantum orabat, et vitae eius merito cuncta Dominus largiebatur. Haec Athanasius, quae et de alio quocumque viro sancto miracula faciente dici possunt. Verum ad pleniorem horum intelligentiam observanda doctrina D. Thomae his verbis tradita (2-2, quaest. 178, a. 1): Dicendum quod sicut prophetia se extendit ad omnia quae supernaturaliter cognosci possunt, ita operatio virtutum se extendit ad omnia quae supernaturaliter fieri possunt: quorum quidem causa est divina omnipotentia, quae nulli creaturae communicari potest. Et ideo impossibile est quod principium operandi miracula sit aliqua qualitas habitualiter manens in anima. Sed tamen hoc potest contingere, quod sicut mens prophetae movetur ex inspiratione divina ad aliquid supernaturaliter cognoscendum, ita etiam mens miracula facientis moveatur ad faciendum aliquid, ad quod sequitur effectus miraculi quod Deus sua virtute facit. Quod quandoque quidem fit praecedente orante, sicut cum Petrus Tabitham mortuam suscitavit (Act. IX). Quandoque etiam non praecedente manifesta oratione, sed Deo ad nutum hominis operante, sicut Petrus Ananiam et Sapphiram mentientes morti increpando tradidit (Act. V). Unde Gregorius dicit, in secundo Dialogorum (Cap. 30), quod sancti aliquando ex potentia miracula exhibent, aliquando ex postulatione. Utrolibet tamen modo Deus principaliter operatur, qui utitur instrumentaliter, vel interiori motu hominis, vel eius locutione, vel etiam aliquo exteriori actu, seu etiam aliquo contactu corporali corporis etiam mortui (Vide ibi Caietanum). Unde, Iosue X, cum Iosue dixisset, quasi ex potestate: Sol, contra Gabaon non movearis, subditur postea: Non fuit ante et postea tam longa dies, obediente Deo voci hominis. Hactenus S. Thomas. Unde patet quomodo sancti secundum Gregorium aliquando miracula faciant quasi ex potestate et imperio, cum constet omnia miracula divina virtute fieri, ut dictum est (Vide S. Bernard. serm. 13 in Cant.). Dicuntur enim haec facere ex potestate, quando non praemissa immediate manifesta oratione, sed sola iussione statim miraculum aggrediuntur: sicut Iosue sistendo solem, et Petrus suscitando Tabitham, qui tamen preces ante praemiserat; et S. Benedictus, qui, ut refert Gregorius (Ubi supra, cap. 31), solo aspectu rusticum ligatum a vinculis solvit.] enim faciebat non eorum potestas, sed virtus Dominici nominis invocati, et idcirco monentur ut ex hac parte nihil sibi beatitudinis aut gloriae audeant vindicare, quae Dei tantum potentia ac virtute perficitur, sed ex illa vitae suae cordisque intima puritate, ob quam nomina eorum inscribi merentur in coelis.